monumenta.ch > Ambrosius > 68
Ambrosius, De Nabuthae, § 67 <<<     >>> § 69

§ 68

1 Aut certe, si placet, sic accipiamus.
2 quoniam dixit obdormisse somnum suum diuites, increpationes domini praemisit in eos.
3 terrorem subtexuit, potentiam praedicauit, cui nec diuites resistant.
4 conuersus ad uniuersos ait: diuites dormitent, diuites increpentur, uos orate et reddite domino deo uestro omnes.
5 qui in circuitu eius offerunt munera, id est agite gratias, pauperes, quia non est personarum acceptor deus.
6 illi diuitias struant, condant pecuniam, auri aggerent argentique thensauros; uos orate, qui aliud non habetis; uos orate, qui hoc solum habetis, quod est auro pretiosius et argento.
7 uos reddite munera, qui a domino non receditis, qui estis in circuitu, quoniam qui eratis longe factiestis prope.
8 qui autem prope sibi uidentur esse per diuitias ac potentiam longe facti sunt propter auaritiam.
9 nemo enim foris est nisi quem culpa excluserit, ut eiecit Adam de paradiso et exclusit Euam, nemo longe nisi quem flagitia propria relegauerint.